# De Mendacio 9.18-32

Augustine, De Mendacio, 9.18 to 9.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/9.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/9.18

quandoquidem si pro illius temporali uita suam ipsam temporalem perdat, non est iam diligere sicut se ipsum, sed plus quam se ipsum: quod sanae doctrinae regulam excedit. multo minus igitur aeternam suam pro alterius temporali mentiendo amissurus est. temporalem plane uitam suam pro aeterna uita proximi non dubitabit Christianus amittere; hoc enim praecessit exemplum, ut pro nobis dominus ipse moreretur. ad hoc enim et ait: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, sicut et ego dilexi uos. maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. non enim quisquam est ita desipiens, ut dicat aliud quam saluti sempiternae hominum consuluisse dominum uel faciendo, quod praecepit, uel praecipiendo, quod fecit. cum igitur mentiendo uita aeterna amittatur, numquam pro cuiusquam temporali uita mentiendum est. enimuero isti, qui stomachantur et indignantur, si nolit aliquis mendacio perimere animam suam, ut alius senescat in carne, quid, si etiam furto nostro, quid, si adulterio liberari possit aliquis de morte? ideone furandum est aut moechandum? nesciunt enim ad hoc se cogere, ut, si laqueum ferat homo et stuprum petat, confirmans, quod sibi collum ligabit, nisi ei concedatur, quod petit, consentiatur propter animam, sicut ipsi dicunt, liberandam. quod si absurdum et nefarium est, cur animam suam quisque mendacio corrumpat, ut alter uiuat in corpore, cum, si suum corpus propterea corrumpendum daret, omnium iudicio nefariae turpitudinis damnaretur? proinde non est in ista quaestione adtendendum, nisi utrum iniquitas sit mendacium. quod cum supra commemoratis documentis asseratur, uidendum est ita quaeri, utrum pro alterius salute mentiri aliquis debeat, ac si quaereretur, utrum pro alterius salute iniquus esse aliquis debeat. quod si respuitis animae salus, quae non potest nisi aequitate seruari, et se ut praeponamus non solum alterius, sed etiam nostrae saluti temporali iubet, quid restat, inquiunt, quo dubitare debeamus numquam omnino esse mentiendum?

---

Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml.
