Latin
veoerandissimis urbium et monasteriorum Fpiscopis et Presbyteris, maxime Cartha…
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1
Unproofread scanNot analysed yet
Beatissimi, dum adhuc viveret, Patris mei Eusebii ad hoc opus præcepto constrictus, adhortantibus eliam vobis Christianis, vel maxime venerandissimo magistro imperii auctoritate compellente, tres de Mirabilibus sanctæ Scripturae VeLeris ac Novi Testamenti libros, historica expositione, quanta potui brevitate, Domino annuente, composui: in quibus arrepti operis audacia jubentium auctoritate excusabitur. Me etenim quamvis illis quæ dicebantur imparem esse conspexeram, præcipientium tamen imperiis cedere, et in aliam partem declinare non audebam; certissime sciens quod major vindicta jussionum refugam inobedientem consequitur, quam praecepto obtemperantem cuicumque imperato imparem operi vituperantium accusatio comitatur. Plus namque periculi fugiens Innas propheia in marinis fluctibus reperit (Jonæ, II, 1), quam accusationis, si quod jubebatur impleret, in sermonibus populi sui pateretur, quod metuit. Propheta quoque altaris Bethel, quoniam laboriosi itineris famem et sitim, ut sibi jussum fuerat, non perpetravit, inobedientiae vindicta mortem ipsam paulo post in via saturatus invenit (III Reg. XIII). Jeremias vero adhuc puer, nec litterarum doctrinam, nec virilis prudentiæ vigorem (quando a Domino missus est prophetare) habuil: sed quod præcepto obediverat, scientiam quam non habuerat, accipcre promeruit (Jerem. i, 4-9). Unde ergo non meæ cxigu; c facultatis penuriam, sed præcipientium providam aspicio auctoritatem. Quoniam si in me igniculum aliquem lucis non crederetis, nullo modo mihi tam præcipui operis ingeniosum laborem injungeretis. In his voluminibus talis dispositionis ratio intenditur, ut primus de Moysi Pentateucho, secundus de Prophetis (a), tertius de Novo Testamento prænotetur. Cuncti vero laboris boc magnopere intentio procurat, ut in omnibus rebus, in quibus extra quotidianam administrationem aliquid factum videtur, non novam ibi Deum facere naturam, sed ipsam quam in principio condidit, gubernare ostendat. Præterea etiam in boc opere curavimus, ut hcposilis adhuc figurarum intellectibus, rcrum tantummodo gestarum rationem et ordinem exponeremus. Quoniam in his locis de quibus historica narratione quædam tctigimus, multiplex sensuum intellectus habetur; et si de ipso per singula disputaremus, plurimos libros et longioris laboreR. operis legentibus præberemus. Sed hoc præcipue negligentius oluittere idcirco rati sumus, quoniam quicumque auctores hæc loca explanare curaverunt, mystico allegoriarum intellectui, hoc est, figurali expositioni, quæ in his reperta est, adhæserunt. Hoc autem opus utrum intereat, an mancat, in vestro pendet arbitrio. Ab unoenim vestrum, id est, Bathano 1; post patrem Manchinanum I si quid intelligentiæ addidi, et ab altero, ut credo, saliva oris ejus vicem laborum causam suscepi. Ab omnibus vero legentibus generatim oratio nostra atque petitio deplorat, quatenus ea quæ dicta suut antequam decursa intelligant, ocCasionc aliqua uon fastidiant.