Latin
Book 1, CAPUT XXI.-De carmine consono filiorum Israel
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Considerantes igitur filii Israel validissimam potestatem, quam in sui liberatione Dominus fecit, Moyse præinente consono carmine canticum Domino universi pariter decantabant (Exod. xv, 1-22). Uhi enormi salis admiratione accidit dignum miraculum, ut cuncti pariter sencs cum pueris, et omnes ætates, eodem inspirati flamine, uno quasi ex ore, nulla præmonitione edocti, easdem concinenter literas decantarent in ulum. Sed naturæ inquisitor in hoc loco sccurus efficitur, ubi non consuctudine humani ingenii, sed divino Spiritu cantorum pectora et ora inspirantur. Sed in his tamen cantoribus nil idem Spiritus contra naluram effecisse dignoscitur, in quibus per ora ct linguas halitus et vox ad verba movelur. Et quod Incr verbum et studium ipsi facerc potuerant, consonum omnes carmen decantare in uno momento Doniinus illis donavit. Et qui paulo ante profundumcoram eis apcrucrat, ipse postmodum in tale canticum eorum linguas et ingenia gubernabat.