Latin
1.1.16 to 1.1.25
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.1.16-25
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc ergo creator, nunc gubernator Deus intelligendus est: ac per hoc etiamsi novi aliquid in crcaturis exoriri videamus, non creare ibi novant naturam, sed gubernare olim creatam Deus putandus est. Scd ila potens est in gubernatione creaturæ qui condidit, ut vcluti naturam novam creare videatur, cum ab abditis naturæ sinibus, quod in illa latebat, depromit. Illa igitur inusitata gubernatione, cum res per voluntatem potentiam gubernatoris ostendunt, quod pcr efficaciam quotidianae administrationis non faciunt, in Scripturis mirabilia memorantur. Sed dum de his mirabilibus latius postmodum, quando ad eorum loca venerimus, disseremus; hoc fixum interim permaneat, quod consummatis naturarum creationibus, in die septimo Deus ab opere suo requievit, et nunc postmodum per omne tempus a creaturæ totius gubernatione non cessat. Sed quamvis per sex dicrum alternationem omnis instituta fuissc creatura perhibetur; non tamen hæc dierum alternatio per spatium temporis intelligitur: sed in his opcrum vicissitudo declaratur. Post namque historice narrator divisit in sermone, quod Deus non divisit in operis perfectione. Simul enim cuncta quæ condidit, Deus creavit (Eccli. XVIII, 1), dum una voluntate multiplicem omnium specierum varietatem fieri disposuit, in qua voluntate una omnia simul sinc tempore esse fecit, qua: ab ipso ortu suo per tempus dispensare non desinit.