Latin
Book 1, Chapter 10
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pergens igitur in Ægyptum Moyses, cum corani Pharaone ut sibi Dominus imperaverat, signa facetvt, ct Dei sententiam, ut Israeliticum populum dimittoret, regi indicaret, et ipse rex Dci præcepto nullo modo consentiret, et jubente Domino decem plagis terram Ægypti flagellaret; primo percussas in sanguinem vertit aquas, iia ut omnes aquæ per totam Ægyptum mutatæ in sanguinem; animantibus quæ in ipsis erant, mortem præstarent, et per interitum sitis hominibus pœnale facerent exitium (Exod. VII, 20, 21). Hæc autem primitus vindicta Ægyptiis Cum rege sco convenienter evenerat, ut qui Dei populi infantes in flumen jactari præceperant, ejusdem fluminis aqua in sanguinem versa exilium bibentibus inferret, et non bibentibus poenam præstaret. At vero et hoc re quirendum est, quod ad præsentis operis propositum respicit, quomodo Deus naturæ gubernator naturaliter aquam in sanguinem mutavit. Aqua igitur cuncti liquoris materia, quotidie per ipsarum rerum ministrationes in diver a mutatur, dum ad uniuscujusque naturæ pastum et refectionem indesinenter ut naturaliter contrahitur. Cum enim per vitis arborem infunditur, in vini saporem et colorem mutatur: et cum oliv:c ligni ad excelsas summitates ascendit, cadem aqua olci pinguedinem facit: ct cum ab apibus in favos congeritur, mellis dulcedinem operatur: et cnm per palmarum robora digeritur, dactylos gignit, ct ad siceræ suavitatem expressa pervenit v ct cnm in animalium diversorum pastum deputatur, in sanguinis substantias diversas per eamdem carnem distinguitur. Nani ct nutriendis fetibus, albi coloris et suavissimæ dulcedinis in uberibus lac præparat, et per cuncta reliquæ carnis membra rubicundum sanguinis colorem fuscat. Multa sunt præterea sanguinis genera per camdcin carnem, quæ usque ad viginti tria physiologi dinumerant, ex quibus urinam, scmen, fel nigrum et rufum, salivas et lacrymas, ct cætera esse denuntiant: hæc quotidianis administrationibus naturæ suæ per res varias aqua pra parat. Quid ergo capacibus mentibus obstat, si illud quod per tempus longius facit, in momento per jussum potentissimi Gubernatoris naturalitcr efficiatur? Aqua ergo in sanguinem versa, non contra naturam facit, sed quod aliis rebus pcr tempus efficeret, jubente Domino in semetipsa protinus operatur.