Latin
1.11 to 1.28
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.11-28
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim illi quos de universis gentibus, velut ad hujus n'i comprobationem, in Jerusalem tunc temporis collegerat Deus, dicehant, Audivimus cos linguis nostris loquentes magnalia Dei (Act. II, 4-11). Sic apostolica humilitas Spiritus sancti numerc colligebat, quod superbie præsumptionis et vanæ gloriæ cupido disperserat. Ling-nas autem illas septuaginta duas esse, plurimi auctores consentiunt, quia in ædificationem turris illius in terra Sennaar, quae nunc est Babylon, tot patres congregatos fuisse dicunt. Unde et Dominus septuaginta duos discipulos, exceptis illis primariis Apostolis, elcgisse sermone Evangelii refertur, pcr quos postea in omnes gentes idem Evangelium prædicaretur (Luc. X, i). In quorum praefiguratione etiam Moysi spiritus iu septuaginta seniores distribuitur: et aliis duobus qui in casti is resederant, lleldad videlicet et Medad, ejus spiritus prophetiæ donum condonatur (Num. XI, 24, 6). Quorum quasi hæreditarii successores, ad Ptolomæum Philadelphum Alexandriæ regem a pontificibus, Eleazaro scilicet et cæteris, qui eodem tempore Judæorum populo praeerant, septuaginta sapientes, qui ex Israel stirpe de scenderant, missi sunt, et Scripturas antiquæ legis in græcum eloquium transtulerunt. Harum vero omnium linguarum novi Testamenti tempore, tribus linguis, hebraicæ utique, græcæ et latinæ, principatus committitur; quia in eis crucis Christi titulus litteris hebraicis, græcis et latinis scr iptus, Evangelica aucto. ritate perhibetur (Joan. xix, 20). At vero Deus in inac contra naturam humani eloquii quam olim disposuit, nil dividendo ci confundendo linguas hominum et sermones fecit; quando ejusdem loquelæ natura in hominibus permanet, nisi quod consuetudo diversa deviare ab alterutro linguas, non naturaliter, sed consuetudinarie docet. Latinus namque vel Græcus inter Barbaricos genitus vcl nutritus, barbarice loquitur; versique vice barbari filius a Græcis aut Latinis edoctus, venusto sermone fatur. Ex quo intelligitur Deum non naturam bominum mutasse, non novum in eis aliqnid condidisse, sed dicendi tantum indos et formas in diversis generibus divisisse.