Latin
Book 1, Chapter 11
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.11-2
Unproofread scanNot analysed yet
De qua peccalorum plaga Loth Dei servus per Angelos cruitur; sed illius uxor ne retro respicerct jussa, dum respicit, in salis statuam solidatur (Gen. ,XIX, i i, 2G), ut cujus visus non erat immunis ci culpae consortio, mortem effugere nou posset, quamvis propter justi contubernium cruta sit de incendio. Sed dum boc assumpsimus, quod nibil in Dei cre:-atnra contra naturam sit, sed insita natura semper ill omnibus gubernetur; qualiter, uxor Loth cun in salis statuam vertitur, humani corporis natura in hac mutatione gubernatur? Salis igitur naturam in humano corpore esse nullus ambigit. qui lacrymarum salsitudiecm comprobavit; quæ a turbato felle. ut inedici dicunt, egredientes, salis naturam, quam in recondito naturæ sinu concipiunt, de oculis fluentes, etiam saporis comprobatione ostendunt. Ei non soluin in lacrymis, sed etiam in phlegmate, t't tussi expresso sputo pectoris sapitur, quod salis natura per humanum corpus inseratur. Potens ergo rerum gubernator, cum totum in partem vertere cupit, quod in modica parte latebat, per totum infundit. Atque hac ex causa, cum uxorcm Loth in staluam salis vertere voluit, pars illa tenuissima salis quæ carni inerat, totum corpus infecit. Et ila factum est, ut qui sexto die omnes naturas constituere consummavit, nibil ex aliqua natura in aliam congessit, sed unamquamque in semetipsa gubernat, quam in prima conditione constituebat.