Latin
1.18 to 1.33
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.18-33
Unproofread scanNot analysed yet
Et postea assumens virgam in coelum extendit, et grandinis fulgurumque insolens copia in terram ruit. Iterumque idem Moyses camdem virgam in cœlum direxit, et tribus diebus totidemque noctibus permanentes tenebras crassitudine palpabiles, ct admodum ferales super terram induxit (Exod. X, 13, 14; VIII, 24; IX, 6,10, 23-25; x, 22). Ultima autem plaga neque per Aaron, neque per Moysen accidit, sed angelus Domini per Ægyptum transiens cuncta Ægyptiorum primogenita delevit (Id. XII, 29). Quoties ergo de terra vindicta colligi tur, per Aaron velut inferioris ordinis ministrum; quæ vero de volatilibus et mortc jumentorum, quæ et ipsa velut in terra volant, pœna contrahitur, per Moysis imperium agitur; quando autem de superuis nubibus castigatio convocatur, pcr extensionem in allum Mosaicæ manus conducitur. At vcro quando humanam mortis cxitus a Deo dispensatur, nun homini, sed angelo ministerium illud commititur: ut qui illud usque tempus per rerum, quas possidebani, flagella trinus terrebanlur; saltem per suæ insignissimæ partis detrimentum commune, quod sequebatur, interitum vererentur. Istarum quoquc modus plagarum undique, hoc cst, terra, aquis, animantibus, acre, igne, nubibus, cœlo et Angelis convenerat, ut ostenderetur quod contra Deo rebelles et contumaces sese pariter universus orbis armat. Sicut autcm iis quos Deus punire voluit, omuis creatura irascitur; sic el illis quibus auxilium præbuit, omnis crcalura suffragatur. Etenim hos ambos populos marc Rubrum divisit: ubi eorum alteri totius pressuræ fitis, initium alteri cunctæ felicitatis fuit.