# De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.2.1-18

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, 1.2.1 to 1.2.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/1.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/1.2.1

In hac ergo rerum omnium conditione primo spiritualis creatura invisibilis originaliter processit. Et deinde ne quod interius crat, hoc exterius non esset in Dci operibus, etiam corporalis et visibilis creatura fieri cœpit: ill qua utique principali rerum universarum generalique divisione, duas rationales, unam in spirituali, alteram in corporali instituit creator naturas, Angelorum videlicet ct hominum, quibus, prout naturarum differentia expetit, etiam habitationum loca distinxit. Coelum namque Angelis, terram hominibus habitandam præstitit. Quibus institutis, utriusque naturæ peccatum, Angelorum scilicet ct hominum consequitur. Sed mandati transgressio quæ inhominibus facta erat, libri Geneseos historia narratur. Quæstionem vcro non minimam intuentibus præstat, qua causa Angelorum delictum Scripturæ testimoniis, qualiter factum est, reticetur. Quamvis namque sub persona Babylonici regis illius angelicæ ruinae verba per prophetam declarentur, dicentem: Sedebo in monte Testamenti, in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, et ædificabo thronum meum ad aquilonem, et ero simitis Altissimo (Isai. XIV, i, 14); hæc de rege Babylonis historica expositione facillime possunt intelligi, nisi forte figurali expositione de corpore ad caput verba per allegoriam transferantnr. Uude loco assumpta quæstio in hoc loco non dissolvitur, dutn historialiter in ipso Evangelio causa ruinæ et sententia ei vindicta non manifestatur. Nisi forte, ut cæteri existimant, origiuale illius peccatum in seductione hominis per serpentem esse aliquis dicat; per quam et sententiam animadversionis acceperat, dicente Domino, Maledictus tu inter omnia animantia et bestiul terræ; super pectus tuum gradieris, et terram comedes omnibus diebus vitæ tuæ (Gen. III, 14); sed absit hoc, ut sentiamus angelum posse suadcre homini peccatum in terra. nisi prius ipse peccaret in cælo, dicente Domino, Vidi satanam sicut fulgur de cælo cadentem (Luc. x, 48); unde enim potuisset et ip:;c invidere felicitati humanae, nisi prius amisisset beatitudinem propriam?

---

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa050a/stoa0040.stoa050a.opp-lat1.xml.
