Latin
Book 1, Chapter 25
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
Post hæc quoque Moysi cognatus, cum Sephoram illius Moysi uxorem et duos filios ejus detulerat, ocius ipsi in occursum Moyses per desertum exire festinat. Cujus consilio quanvis gentilis, tamen cum ad castrorum locum venitur, tribum ct centuriones et quinquagcnarii ct dccuriones in Dei populo constituuntur (Exod. xvm, 5-7,21, 22). Sed de Moysi filiis quæstio nascitur, cur patris sui in ducatu populi hæredes non sunt, sacerdotio saltem privantur, dum per Psalmistam dicitur, Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus (Psal. XCVIII, 6). Hæc tamen quæstio rationem dando vincitur, cum filii Moysi de gentili matre peregrinationis causa gencrantur. Sic etenim de Moyse, cum primogcnitun) genuisset, refertur: Et vocavit nomen ejus Gersan, dicecns, Quia advena fui in terra aliena (Exod. II, 22).