Latin
1.3.1 to 1.3.19
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.3.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem ab ipso humani generis post peccatum originale primordio homines quandoque promereri veniam Deus ostenderet, paucos homines elegit, quibus notitiam suie amicitiae demonstraret: quos processu temporis paulatim plures usque ad suae præsentiae visitaret adventum, quousque in adventu suc omne genus humanum per totum orbem illuminaret. Ex quibus paucis primus A bel totius humanae justitiæ princeps, et secundus post eum Enoch, insignissimus ante diluvium eligitur, quibus summa justitiæ in ini. tio ipso mundi et fine comminuitur. Unus enim statim in justitiae suæ initio, in ipso etiam mundi principio sanguinis sui tripudio coronatus, martyrio arripitur (Gen. IV, 8). Alter adhuc sine morte (td. v, 24), in testimonium novissimi temporis reservatur. Sed huic Ahiel Dominus Jesus Christus primatum justitiæ hominum commisit, ita inquiens, A sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariæ (Matth. XXIII, 55). In eo enim quod dicit, A sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariæ, et non addidit, justi; haereditatem justitiæ Abel tenere Zachariam ostendi! . Sicut etiam in gencalogia Salvatoris scribitur, Jesse autem genuit David regern, David autem rex genuit Salomonem (Id. i, 5, 6), cui non additur, regem, cum Salumon patris regno teneret majus imperium. Sed ex hoc intelligitur patris sui David regnum Salomon hærcdilario jure possidere, et ad David honorem regni plus pertinere, quod primus ex illa generatione ro. gnum obtinuit; sicut et Abel in justitia hominum primatum lenuit, eo quod primus in terra justus fieri coepit. Unde quasi hæreditario iure patrum succedunt, sic omnes justi vestigia Abclin cunctis justitiæ parlibus capiunt. Sed isti investigatione recte incitatus aliquis fortasse interrogabit; Cur ergo, inquiens, dum Abel justitiae primatum tenuit, nnn hunc Deus siue morte ad testimonium novissimi temporis reservavit, ut in mundi fine ipse doctor existeret veritatis, qui in principio crat auctor perfecti operis?