Latin
Book 1, Chapter 34
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Balach filius Sephor, cum in terram suam Israel venisse comperisset, nuntios misit, ut Balaam hariolum invitaret, ut populu Israel malediceret. Qui cum sedens super asinam pergeret, et asina angelum in angustiis stantem evanginato gladio videns timmisset, ter cæsademum domino substitit. Unde amp ius flagellata humano more et sermone, quasi querulosi ancilla, loquitur. Et illa loquente, statim Balaam oculi, ut angelum cerneret, aperiuntur (Num. xxn). In hoc admirahili signo quamvis asina competentia sibi verba prodatur, non tamen sua mente nec affectu suo loquitur; sed Dominus de quo dicitur, Et aperuit Dominus os asinæ, sicut ad loquendum os aperuit, ita eliam linguam et palatum in verba gubernavit. Asina enim quid et quomodo diceret, et si aliquid diceret, omnino nescicbat. Quoniam et homines qui alieno inflati spiritu loquuntur, et adhuc cum loquuntur, quid dicunt nesciunt, et nihil ex co recordantur cum resipiscunt. Sed qui loquendi modos et in nubibus et in igne sæpe invenit, et in ore muti animalis linguæ plectrum in verba gubernavit. Ex quo intelligimus nihil in natura asinæ Dominum commutasse, scd per aerem oris ejus, illa etiam ignorante, prophetæ ignorantiam compescuisse: quatcnus Domini Spiritus etsi in se loqueretur, clatus in superbiam non esset, qui frequenter, et per res insensibiles, et brutum et mutum et subjectum sibi aniinal, eumdem loqui comperisset. Quoniam Spiritus Dci ubi vull spirat (Joan. III, 8), etiamsi voluntati cjus qui loquitur, minus conveniat. Sicut et Saul prophetas occidere volens, mala incitatus voluntate venerat, et tamen Spirilu Domini arreptus, inter cos quos persequehatur, prophetabat (I Reg. XIX, 24). Unde et ipse Balaam ad maledicendum deductus, ct illud volens implere, non maledicere Dei populo potuit, sed contra voluntatem suam a Domini Spiritu coactus est benedicere (Num. XXIII). His ergo duabus causis Balaami venire a Domino permissus est, ut per mutum animal ejus iusipicntia confutaretur, et adventus Christi per prophetam gentilem. qui futurus erat gentium Salvator, in lege Dei scriberetur, In omni populi Israel itinere columna nubis per dicm nunquam defuit, nec coram populo columna ignis per noctem (Exod. XIII, 21,22), ut noctis frigore defensi, et a tenebris illuminari pergerent cum igne. Et a calore solis protecti fuerunt in die sub nube. Quem Dominus custus Israel vere protcgit, nec sol per diem nec unquam luna per noctem exurit.