Latin
Book 1, Chapter 5
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
(a) De animalibus quoque quæ nec in terra tantum. nec in aqua tantum vivere posunt, quæstio vertitur, quomodo diluvium evaserunt, quales-suni lutri, vituli marini, et multa avium geucra, que in aquis escarum suarum victum requirunt, sed in arena dormiunt, et nutriuntur, et requiescunt. Si ergo arca includerentur, sine aquarum adjumento vivere non possent: ct si extra arcam remanerent, aquis universa tegentibus, ubi requiescerent quomodo haberent? De his ergo, ut supra dixi, qnaslio vertitur, Utrum ptr virtutem suam utramvis carum naturam, donce diluvium transiret, Deus temperavit, ut aut in humore tantum, ant in arida tantum illis tunc viia esse potucrit. Sed qui Noc eum domo sua per aream, uon per virtutem servare voluerat, qualiter hoc per virtutem custodire vellet? An his alicubi scopulorum aliqua refugia esse poterant? Sed etiam illa quomodo subvenirent, dum omnes montes, quibus duodecim cubitis altior ftiit, aqua legeret (Gen. VII, 20)? An etiam in arca; tecto foris requies his esse aliqua valebat, quod a trecentis cubitis longitudinis, ct altitudinis triginta. et latitudinis quinquaginta cubitis in unum cubitum undique contractum, latum et stabile spatium faciebat, v quod iutus manentes, siue periculo conservaret, etiam per profundi periculum vagantibus refugium foret?