# De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.6.1-18

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, 1.6.1 to 1.6.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/1.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/1.6.1

De eruptione aquarum diluvii ita refertur: Rupti sunt onmes fontes abyssi magnæ,et cataractæ cæli aperiar sunt, et facta est pluvia qnadraginta diebus el quadraginta noctibus (Gen. VII, 11, 12). Postea subinfertur: Clausi sunt fontes abyssi, et prohibitæ sunt pluviæ de cælo (Id. VIII, 2), Hujus rei difficultatem fixa sententia explanare, scientiæ nostrae parvitate prohibemur. Verumtamen in his magistrorum quid intentio potuit excogitare, indifferenti sermone proferamus, nulli ex diversis opinionibus certiorem tribuentes auctoritatem; de quibus narrationibus, de singulis electionibus arbitrium probandi seu reprobandi concedimus libertatem. Fluvii enim de fontibus utrum ante diluvium fucrunt, inquisitio profertur: de quibus nulla in principio creaturæ certa' definitio, utrum facti an non facti sim ostenditur; nisi quod fons unus ascendens de terra, ct divisus in quatuor capita, rcgioncs irrigabat (ld. n, 6). Nisi forte dc illo fonte cæteros per totum terræ spatium ubique ebullire ctiam tunc aliquis dicat, propter quorum omnium singillatim assignationem originalis illius magni fontis commemoratio sufficeret. An etiam ante diluvium non crant, donec illa aquarum abundantissima eruptione universorum fontium venæ, ubi vel jam ante non fucrunt, quod etiam saepe tunc fieri cernimus, erumperent? Auamcn non de fontibus terræ, sed de fontibus abyssi dicitur, Et rupti sunt fontes abyssi. Sed hoc generaliter de fontibus potest sentiri. Unde enim terra potuisset habere, nisi subjacente abysso per occultos meatus fontium venas susciperet? Et idcirco abyssi fontes, etiam terræ fontes possunt nominari. Sed qni hoc ita sentiunt, quid dicent in co qnod paulo post, consummata quadraginta dicrum inundatione, subinfertur: Et clausi sunt fontes abyssi magnæ, ct prohibitæ sunt pluviæ de cælo? Si fontes illi, qui nunc per terras fluunt, in diluvio aperti sunt, quomodo iterum clausi pronuntiantur? nisi non omnes fontes clausos esse denuntient, praacr eos tantummodo, per quos exitus hujus aditus administrabatur.

---

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa050a/stoa0040.stoa050a.opp-lat1.xml.
