Latin
2.18.1 to 2.18.11
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.18.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Evoluto autem tempore siccitatis, cum Dominus super terram vellet pluviam dare, prophetam Eliam in occursum regis Achab jussit exirc, qui omnem Israel ad eum et idolorum propbetas quadringentos quinquaginta in montem Carmeli congregavit. Qiiibus congregatis, sanctus Elias duos boves, utrum Domino, et alterum Baal, per se et per prophetas idolorum mactari in holocaustum rogavit, ut Deus qui per ignem exaudierit, ipse tutius populi Deus sit. QIIO impetrato, sacerdotes Baal bovem suum prius occidentes, usque ad mediam diem tristes, Baal ut per ignem consumeret holocaustum, rogabant. Sed Baal, qui potius igni in potestatem traditus est, super holocaustum ignem dare non poterat. Elias vero bovem saum in frusta comminuens, -per membra dividens, super altare quod constructum fuerat, et quod ipse curaverat, tunc statuit: eumque aqua abunde supcrfudit, oranteque illo, subito ignis de cœlo cecidit, qui bovem cum altari et lapidibus et aqua simul consumpsit. Ac deinde sacerdotes Baal in potestatem sibi traditos, in torrente Cism interfecit, et omnis populus Deum Dominum esse confessus credidit (III Reg. XVIII, 19 40). In hoc etiam extra naturam ignis nequaquam aliquid fecit, qui desuper aerio ignito spatio descendens, cum Dei gubernantis imperio, alimenti sui materiam, quam in terra repererat, consumpsit. In superiore enim illo spatio ignis naturam abundantius esse, etiam ignis in terra ardens pronuntiat, qui ad superiora, ubi est natura illius, ardenter conscendere tentat. Sicut enim aquæ natura descendere semper ad inferiora, sic ignis proprium est appetere excelsa. Non tamen contra naturam suam etiam aqua saepe in excelsa videtur conscendere: quod non subslantia sua quæ gravis est, per semetipsam, sed per aeris leviorem naturam, qua aquarum minutissimæ guttæ vaporaliter contrabuntur, solet facere: qu; e minutissimae cun p ad aeris altiora fumali modo conscendentes, cum in densioribus nubibus in se conveniunt: aeris natura superferri non possunt, sed vento coagente graviuscula mole ad terram dilabuntur.