# De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.24

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, Book 2, Chapter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/2.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/2.24

Post hæc Naaman priuceps exercitus regis Syria: leprosus. cum mirabilem i prophetam et sanitatum gratia condonatum in terra Israel esse comperisset; contitum stipatus turba militum, sumptis a domino suo muneribus et epistolis, primitus ad regem Israel pergit: et ipse illuru ad domum Elisæi lcudcre monet. Ubi præ foribus stante illo, Elisæusper puerum jussit, ut septies ill Jordane se lavaret. Set! ipse superciliosc nuntium omnino despiceret. nisi sociorum suorum sermonibus, ut hanc tam facilem rem faceret, suasus foret: quibus acquiescens, septies, ut Elisæus præceperat, in Jordane lavatur; ejusque cutis lota mollis et tenera, quasi pueri, sanata redd'tur. Uude pro salutis benelico viro Dei munera offerre tentabat. Quæ ille recusans, quod gratis acceperat, gratis impertiri malebat. Ex hac re manife- Btissime declaratur, ut prædixi, quod in sermone imperantis Dei, secundum imperium Prophetie, non in re aliqua virtutis sacramentum continetur: quoniam si sine imperio Prophetæ, imo Dei per Prophetam, Naaman in Jordane se lavaret, suæ leprae purgationem nullo modo lam cito reciperet. Cogitans ergo apud se Giezi minister viri Dei, quod quasi sine causa Naaman dominus suus Elisæus pepercerat, duobus assumptis secum pueris, festinantius post eum exire, ac si a domino suo missus, properat: acceptamque ab eo, composito mendacio, pecuniam in equis ex parte reportabat, qnam Elisæus accipere totam, et habere nequaquam voluerat. Deinde vero interiogatus Giezi a domino suo quo isset, nou quoquam se isse falso similavit. Sed occultum mendacium evidenti judicio Propheta convincens, Nonne. inquit, spirtus meus tibi præsens erat, quando homo in occursum tui de suo curru descendit? Duin igitur infelix te cupiditatis cogitatio, at hoc ageres et diceres, fefellit, lepra Naaman cum sua pecunia tibi et semini tuo usqne in sacculum adhaerebit (IV Reg. v). Ecce eadem potestate Elisæus propheta lepram Naaman cor pori deposuerat, qua Giezi eamdem adhærere carni et domui imperabat. Unde pervidendum est istas omnes virtutes uon rerum ipsarum effectibus, sed imperantis precepta peragi: quamvis contra naturam nihil in illarum vel harum effectione certum est perfici. In quarum tamen perfectione ipsa Dei imperantis voluntas, seu per se, seu per angelos, scu per homines illas res inquirit, quas futurorum figuris apto per omnia convenire praenovit.

---

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa050a/stoa0040.stoa050a.opp-lat1.xml.
