# De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.28.1-14

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, 2.28.1 to 2.28.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/2.28.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/2.28.1

Parvo interjecto, Ezechias rex Juda, ne de tanta victoria esset elevatus, et forsitan etiam gratiarum actione exiguus in gravissimi languoris morbum inc!dit. Ad quem in ipso languore visitandum Isaias propheta veniens dixit: Dispone domui tuas, quia non vives ultra, sed morte morieris. Quo tristi admodum nuntio protinus rex ipse permotus, ad parietem faciem suam convertit, lacrymabilemque pro vita sua in conspectu clementissimi et misericordissimi Domini precem fudit. Non quod de suo, utpote perfectus, merito in conspeetu conditoris sui incertus fuit, sed quia in Christi venturi generatione sui generis prosapiam, et in throno David lucernam non dereliquit. Sed cum supplicantis fletibus regis et famuli sui, pius Dominus ad misericordiam esset flexus; rursus Isaias propheta puro agitatus numine mittitur, vix medium atrii digressus, qui sanitatem et regnum et pacem undique regi ipsi et civitati fore denuntiat, et qnindecim annos vitæ. suæ ab ipso die, Dei sermone addi confirmat. Sed dum Isaias duas prophetias sibimct invicem contrarias eadem hora' protulisset, necesse erat ut alteram quai facienda esset, signi ostensione firmaret. Unde rex ut quod dicebatur indubitanter crederet, solis in ortum ab occasu per decem horas cursum rccidivo Deus tramite retorquet, quatenus inde veluti mane iterum festinare inciperet, qui diei totius, exceptis duabus horis, spatium consummasset. Per quas duas horas, ut multi æstimant, celeri cursu de occasu in ortum revertitur, ut dies integra rursum sine interveniente nocte in artu innovaretur, ut scilicet dies duos, etiam iu hac vice, in una luce concluderet (IV lieg. xx, 1-11). Quomodo etsub Jesu filio Nun, in illo prædicto bello moram fecisset, indubitanter et hac vice reverti luna minimc dubitatur; quatenus nequicquam, ut prædiximus, in cyclorum cursibus conturbaretur. Propter quod et maris ipsa vicissitudo impedita fuisse non denegatur, ut de cætero convenienter, qualiter quottdie fieri solct, cum lunae cursibus eomitaretur.

---

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa050a/stoa0040.stoa050a.opp-lat1.xml.
