# De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.28.15-24

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, 2.28.15 to 2.28.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/2.28.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/2.28.15

Naturam enim in hac reversione convenit solem non mutasse, sed sui conditoris in omnibus naturaliter præcepto obcdire. Sicut enim lucere ct calere naturæ suæ insitum sol possidet; ita quidquid præciperet dominica jussio, seu currere, seu stare, seu recurrere. naturaliter habet. Convenienter autein tale signum rogi in mortis exspectatione posito aptissimum evcnit, quod Dominus per solem fieri taliter, congrua dispensatione disposuit. Quoniam sicut soin procinctu occasus sui positus, in diei initium reducitur; sic rex in mortis exspectatione constitutus, quasi ad incipientis,-itæ gaudia revocatur. Tantum quoque temporis, id est, quindecim annos ejus vitæ se Dominus dixit addere, quatenus nasciturus tunc filius, consumpto illo tempore, regnum defuncti patris valeret gubernare. Caeterum illam quam non exiguam quæstionem de isto, utrum suae vitae finem hunc, si non fleret, fieri Deus disposuit, multi auctores habuere, quando de Lazaro illo quatriduano mortue aliquid dicemus, si Dominus permiserit, ex ipsa Evangelii auctoritate cupimus intimare. Eadem quippe de isto ex mortis janua revocato sententia, quæ de resuscitatis ex mortis ipsius somno iterum quandoque obeuntibus est proferenda.

---

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa050a/stoa0040.stoa050a.opp-lat1.xml.
