Latin
2.31.1 to 2.31.15
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.31.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed rex ille ita in Dei oblivionem animo efferus incidit, ut statuam auream altitudinis nimiæ in campo Duran provinciæ Babylonis erigens, proprio noluine consecrari divia cultu præceperit. In cujus statuæ dedicationem omnes undique provinciarum populorumque præpositi convocati, communi decreto ipsam imaginem, vellent nollent, coacti sunt adorare, proposita recusantibus præsente pœna, quod non parva fornacis flamma urendum quisque agere nolens semetipsum praesciret. Undc accidit, ut præpositi Babylonicas regionistres numero, Sidrach, Misach, Abdenago, cx Judæorum stirpe progeniti, de quibus in initio captivitatis pariter cum Daniele Babylonem deductis diximus Sura cap. xxix); a Chaldæis accusati sintcoram rcge, quod nec deos patronos ipsius regis, ncc illam tunc consecratam nuper voluissent imaginem adorare. Quos, ne accusatio alicujus odii causa, et non justa querela posset provenire, ipse rex ad se vocari jussit, et utrum ut aliorum faminibus aure traxerat, ita certa re haberetur, interrogavit. Augensque interrogam, Sufliciat, inquit, de præterito narratum; nunc in mei præsentia jussa complete, et auream quam erexi statuam adorate. Si vero quod jubetur, exsequi non vultis, opere necessario camini ignis ardores experiendos subire debctis. Sed illi unanimi respondentes sententia, Deos quoscumque tuos non tantum non colimus, verum etiam astantem præsentialiter statuam nuper editam, inquiunt, nequa quam adoramus. Solum enim universitatis auctorem' cœlestem tantummodo libenti voluntate et communi privatoque studio veneramur. Cujus potentia, quicumque sibi puram, nullo pravo opere læsam conservat fidem, a qualicumque angustia protegit. Ideoque, o rex, nec præsentis camini flammas pertimescimus, nec in ullo aliquo potestatis mines et supplicia formidamus. Quoniam potentissimus reruin conditor et gubernator, servos suos de ignis ardore, ct qualicumque, quam manus tua intulerit, plaga, per omnia potest liberare. Unde rex iucredibiliter ira succensus, et fornacem plus solito succendi præceperat, et hos per fortissimos de suo ago'line viros, cnm vestimentis et ornamentis in ignem projici, fcroci sententia jubebat.