Latin
2.34.29 to 2.34.52
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.34.29-52
Unproofread scanNot analysed yet
XVII, 34, 49). Qui postea patientiæ virtute Saul bisdeprehenso inimico suo pepercit (Id. XXIV, 8; xxvi, iD, 11). Et rex postmodum factus, tribus gravissimis præliis prostrata Philistinorum agmina tributaria fecit (II Reg. v, 20; et VIII 4). David solus octingentos interfecit impetu uno (Id. XXIII, 8). AbiSai filius Sarvia; levavit hastam suam contra trecentos, et interfccit eos (lbid. ,i8). Tres robustissimi ruperunt agmina Philistinorum, ut putum darent regi David de cisterna Bethlehem, quæ in medio hostium erat (Ibid. ,46). Banaias filius Joiadæ interfecit duos leones in Moab, et leonem in cisterna in diebus nivis (Ibid. ,20, 21). Ipse quoque virgam tentus manu, Ægyptium spectaculo dignum hastam habentem, occidit. Bellum quoque robustorum in Gabaam exercitui David cessit in prosperum (II Reg. XXI, 15, sqq.) . Præter hæc maxima, regis David adversus in circuitu regiones bella, prospere Domjni auxilio faveute, seu per semetipsum, sen per exercitum sæpe peracta sunt. Bellum vero civile in saltu Ephraim in ipso Israel, in testamentum David restituit Samariae regnum (Id. XVIII,,6,7). Contra Syros et reges Damasci, nunc huc, nunc itluc, alterno proventu vergentia certamina multa fuerunt. Hæc omnia propter de coelo auxilia mirabiliter gesta, provenerunt. Sed illi operi nostro conveniens additamentum conferre non possunt; quoniam nihil in quotidianam rerum administrationem inusitatum ostendunt, dum per hominum ct ipsorum etiam Angelorum dispensationes et fortitudines effecta fiunt. in Machabærum libris, etsi aliquid mirabilium numero inserendum conveniens fuisse ordini inveniatur, de hoc tamen nulla cura fatigabimur: quia tantum agere proposuimus, ut de divini canonis mirabilibus exiguam, quamvis ingenioli nostri modulum excedentem historicam expositionem ex parlc aliqua tangeremus. Ideo et præsens libellus in hoc loco finem suum contingat, ut tertius de Novo Testamento ab. Evangelii initio, Joanne videlicet ct Domino primordium sumat.