# De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.4.1-17

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, 2.4.1 to 2.4.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/2.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/2.4.1

Post boo quoque Chananæorum quinque regihns in unum congregatis ut pugnarent adversus filios Israel, cum ex adverso miscerentur cohortes, et victoria in Dei populi. partem concederet, Jesns flius Nun princeps populi Israel soli in medio die præcepit ut ne se movercl. ei lunæ uhi fucrat staret, donec se Dei populus de inimicis vindicaret, quod et factum est. Nam sol duos dies in uno conclusit, et luna diei spatio non occurrit. In qua jussione non humani imperii auctoritate luminaria requiescunt, sed Domini imperantis ut starent, jussui obediunt. Nihil enim propter juhentis hominis verbum Dei creaturæ faciunt, sed qnod Domninus servi sui orationi obediens praecepit, hoc efficiunr. Sic enim perscribitur: Sol stetit contra Gabaon. et luna ad vallem Hailon, obediente Domino voci hominis (Josue x, 12-14). Ex quo intelligitur Deum servorum suorum precibus obedire, et ad eorum necessitatem creaturas suas opportune gubernare. Hæc luminarinm mora nihil novum in natura commisit, etsi in ministerio aliquid varium ostendit. Sed et illa varietas nihil in anni cursu et reliquorum dierum commovit, dum pariter sol et luna unumquodque in suo ordine requievit. Si enim unnm luminare currerel, dnm alterum interim requiesceret, dierum et mensium et annorum assuetum cursum conturbarcl. Dum arn em utrumque moram hanc habuit, quasi post consuctum diem in occasus sui limitem perrexit. Non enim quod ad belli illuminationem luna tunc in præscutia solis proficeret, stare imperatur; sed ne quid in congruo luninarium meatu per unius quietem et alterius cursum destrueretur. Sed quoniam et maris cursum lunari convenientem esse in omnibus evidenter monstravimus, et illum tunc requievisse, etsi Scripturæ vocibus reticetur, nonne ipse illarnm rerum pronuniat observabilis commeatus? Luna vero non tantum in hac statione requievcrit, sed et incrementi vul decrementi sui interim consuetudinem agere non potuit.

---

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa050a/stoa0040.stoa050a.opp-lat1.xml.
