Latin
2.4.18 to 2.4.28
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.4.18-28
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim dum slelit luna, licet stans, sua incrementa vel decrementa agpret; illud incrementum lunare ultra solis cursum in cyclorum rationibus aliquid turbaret. Dum vero nihil. in circuli in se revertentis cursu dies illa solito longior præbuit, tunc manifestum est, quod in illa superveniente vespera, nnins dici incrementum luna, sicut quotidie solet, gessit. Ut enim hoc manifestis approbationibus pateat, cyclorum etiam ab initio conditi orbis recurans in se breviter digeremus, quos semper post quingentos triginta duos annos, sole ut in principio, et luna per omnia convenientibus, nullis subvenientibus impedimentis, in id unde coeperant, redire ostendcmus. Quinto namque cyclo a mundi principio, anno centesimo quarto decimo, generale totius mundi diluvium sub Noe venit, qui posl diluvium quadringentosimo decimo octavo anno dcfecit: et inde alius incipiens, id est, sextus, in octavo aetatis Abrahæ anno finitur. Et nono ejus anno septimus incipiens, trigesimo quinto anno egressionis filiorum Israel de Ægypto, quinquennio ante mortem Moysi concluditur. Post quem octavus, in quo est illud signum in sole et luna factum, trigesimo sexto anno egressionis Israel de Ægypto incipiens, in trigesimum primum annum Asæ regis Juda incidit. Cujus trigesimo secundo anno nonus exordium capiens, in quo et aliud signum in sole, Ezechiæ regis tempore, de quo paulo post dicemus, factum legitur, centesimo octavo anno post templi restaurationem, quæ sub Dario facta est, sui cursus spatium consummavit: donec decimus inde oricns nonagesimo sccundo anno post passionem Sdvatoris, Alia et Sparsa (a) consulibus, peractis cursibus consummatur. Post quem undecimus a consulatu Paicrni et Torquati ad nostra usque tempora decurrens, extremo anno Hiberniensium moriente Manichæo inter cæteros sapientes, peragitur. Et duodecimus nunc tertium annum agens ad futurorum scientiam se præstans, a nobis qualem finem sit habiturus ignoratur: quorum unusquisque uniformi statu, peractis quingentis triginta duobus annis in semetipsum, id est, in scquentis initium revolvitur, completis videliccl in unoquoque solaribus octoviccnis nonodecies, ct in lunaribus decemnovenalibus vicies octies circulis.