# De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.4.29-33

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, 2.4.29 to 2.4.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/2.4.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/2.4.29

Post quos et in lunari supputatione per communes duodecim ct embolismos septem per ogdoadem el hendecadem et incrementum lunare, quod computatores saltum nominant; ut solari per quadrantes et bissextos diligenter dinumeratos, demum duobus luminaribus totidem dies habentibus, et per cursus sui omnes lineas conconli ratione canvenientibus, veluti primus conditi orbis annus innuvatur. Dum ergo hi circulorum totales recursus in se congrue, et post illos cyclos quibus in sole et luna moræ vel reditus signa, quomodo sub Jesu vel Excchia factum legitur, apparuisse describitur, sinc ulla varictate redeunt: manifeste intelligitur, quod non tHora illa aut reversio aliquid in luminarium et temporuin assueto cursu præpeditum vel insolitum reliquerunt; sed quasi per diem omnem in occasus sui, ut supra dixi, limitem currunt, postquam illius silito longioris diei spatium peregerunt. Per quod videtur quod nihil ad sequentis noctis longitudinem temporis illa dies longa contulerit, cujus princeps pariter in dic cum sole diei præposito luna requievit.

---

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa050a/stoa0040.stoa050a.opp-lat1.xml.
