Latin
2.6.21 to 2.6.30
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.6.21-30
Unproofread scanNot analysed yet
cujus damuum doloris sensum nequaquam intulit, cnm illum tonsor a roliquo corpore ferramenti aculeo divisit. De Samsone ergo, prinsquam nasceretur, a Domino præcipitur, ut capillus illius nunquam ferri acumine vol alicujus aculei tonderetur (Id. XIII, 5) Quamdiu igitur in mandati divini custodia permanserat, Spiritus sancti munere maximam fortitudinem habehat. Uude cum muliehri persuasione præcepti dominici transgressionem adinvenit; etiam spirituale fortitudinis donum, quod Itabuerat, statim recessit. Non qnia in insensibili capillo ossium, et carnis, et sanguinis, qui nihil ex his habet, virtus ineral: sed mandati dominici observatio donum fortitudinis observabat. Sed fortasse aliquis dicet: Quare ergo cum capillis iterum tortitudo illius succrevit, si non in capillis etiam prius rohur habuit? Attamen etiam hacvice, non tam in longo capillo amissam virtutem recuperabat, quam donum spirituale, quo; l negligens amisit, afflictus poenitentia crescentibus capillis paulatim impelrahat; presertim cum in hujus mandati transgressione ex parte licet aliqua excusabatur, quamvis sua: virtutis Dalilæ potenti mysterium dicere nun ncgavit, non tamen se impetrante, vol concedente, vel consentiente tondetur. Unde anlictus postea a Deo impetravit facilius, quod non sponte, sed dormiens seductus amiscrat.