Latin
Book 3, Chapter 2
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Interea nuotius ad sponsam Joseph Mariam virginem de stirpe David talia dicta detulit, cui sine viri cognitione parturire filium Spiritus sancti munere prædixit: Hic, inquiens, natus, quem omnium spondent oracula Prophetarum, magnus erit in conspectu Domini, et in æternum ore cunctorum credentium lilius vocabitur Altissimi. Huic enim præcepto munere patris sui David sedem donavit, el regni domus Jacob absque line imperium, sine succedente hærede, in sempiternum tenebit. Quibus verbis ovans virgo accommodata fide, sine ullo incredulitatis aut inobedientiæ objectu consensit (Luc. i, 26-38). Sed mentem Joseph conjugis tumentem uterum videntis, quam ipse nunquam cognoverat, ista res sollicitam reddidit. Quem tamen ne hac cogitatione fatigaretur, idem angelus de concepto puero et nascituro, et accipienda virgine commonuit (Matth. I, 19-24). Quæ virgo postmodum instante tempore filium, quem sine vin senline, et carnalis oblectamento voluptatis concepit, siue damno suæ virginitatis pepcrit. In qua re, quamvis praeter cunctorum hominum conceptionis consuctudinem, absque viri senine factum opus ostenditur, non tamen extra naturam de muliebri utero sumpta substantia canus nascebatur. Ex natura naturaliter naturam suscepit, qui cooperante Spiritu sancto ux materna, quamvis sola carne, veram carnis substantiam humanæ, exceptis vitiorum passionibus, integram coululit. Quam rem ne sine exemplo naturx alicujus, velut novam in Dci creaturis dimittamus, multa animantia absque parentum coitu progigni comprobamus. Qualiter apes sine patribus fotu materni corporis tantummodo crescunt, et omnia illius modi volatilia fetus suos taliter concipiunt. Sed et multæ aves absque maribus ova gignere possunt. Et talem conceptum in multis piscium generibus esse physiologi aiunt. I. . sola quoque carne sine patre vermis nascitur, cui se Dominus hac de causa similem dicere per prophetam non dedignatur (Psal. xxi, 7). Quod ergo in multis rebus consueto more Dominus operatur, quid naturæ contrarium dicendum est, si quando ipse voluit, ut in virginali utero Spiritus sancti dispensatione lilius sine viri coitu nasceretur?