# De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 3.3

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, Book 3, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/3.3

Quo nascente hi Bethlehem civitate David, pastores custodia; gregum destinati, ab Augelis imbuuntur, quod cæli rex in terra cum hominibus ex homine carnem nascendi lege assumere tunc dignaretur. Et deinde cum huic nuntio conveniens audientibus pistoribus carmen concinunt, ad caelum rursum conscendentes Angeli redeunt (Lnc. II, 8 15). Et in hoc coaveniens ab Angelis peractus ordo conspicitur, ut prius pastoribus natus Agnis et gregibus Pastor nuntiaretur. nhis duobus pueris Joanne et Jesu, præcursore et Domino, non sinc historica ratione nativitatis ordo intenditur, quod de anu unus, alter de virgine puclha generatur. Christi enim præcursor per omnia Joann! idcirco de vetula matre nasci debuit, dum ipse Veteris Legis linis quasi novissimus filius fuit. Christus vero de puclla virgine corpus assumpsit. IpsE, enim cst Novi Testamenti principium, filiorumque, qui ex Nova Leae nascerentur, exordium exstitit. Igitur quadragesimo secundo anno Octaviani Augusti Cæsaris, temporibus Herodis, regis Jud;corum, ablata ex Judæis omni dominandi potestate, in oppido Judææ Bethlehem, de David stirpe, ex virgine Maria Jesus Christus Dominos nascitur. Quod competenter evenerat, ut cum regum et pontificum ex Jacoh stirpe descendentium successio consumpta fuerat, qui in æternum rex est et pontifex, tunc nasceretur.

---

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa050a/stoa0040.stoa050a.opp-lat1.xml.
