Latin
3.4.1 to 3.4.15
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 3.4.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Nascente ergo illo puero, quem Israelitarum et Gentium Prophetæ Iitiiusque populi salvatorem fore prædixerant, Magi de terra Hevilath ducti stella, ad cum cum muneribus longo admodum itinere venerant Qui oblatis muneribus, et adorato per tempus puero, reversi sunt; non eadem tamen via qua venerunt. sed per aliam ad patriai loca remeare moniti divino famine curabant ab (Matth. II, 1-12). De hac autem stella, quod pergentibus Magis usque ad Bethlehem dux itineris fuit, Evangelii dicta exponunt. Cæterum vero qui de terra sua usque Jerusalem hanc ducem sui itineris habuisse Magos existimant, ex evangelica ancliritate finnarc nou possunt: quoniam Magi in terra sua cum esseni, excellentem sideribus stellam videntes, Oei esse et regis, qui juxta prophetias lam ipsorum quam ecclesiasticas (Num. xxiv, 17), ex Israel nasceretur, seu ex propria eorum scientia, seu angeadmonitione intelligentes, ad terram Israel venerunt,; et ad Jerosolymam, ubi totius provinciæ principatus fuerat, venientes, de rege nato et parilcr Den perquirunt. Unde inventis Israelitarum oraculis vatum de codem nato, ubi nascendi locum acciporet (Michææ V, zi, monente subdolo sermone rege, alacres pergunt. Egressique urbem, mox ducem itineris ad Christum stellam sequentes deveniunt. De ista vero stella, utrum stella simpliciter, an angelus, an Spiritus sanctus accipiatur, etsi catholico sensui nihil repugnat, cum de singulis disputatum fuerit, arbitris majoribus eligendi liberam vQIuntatem ingenioli nostri mensura concedet. Si enim simpliciter stellam accipiendam esse quis maluerit, a cæteris stellis in hoc ducatu quomodo deviavit? Quarum natura ab initio condita,in firmamento coeli constituta fuisse dignoscitur, sicut libri Geneseos auctoritate manifestatur (Gen. I, 17) Si ergo in firmamento caeli maneret, inter Bethlehem et Jerusalem, dux fieri ambulantibus qualiter posset? Et si per aera, sagittae more, quamvis paulo lentiore cursu propter sequentes pervolaret, assuetum in lirmamento lucum et cursum interim desereret.