Latin
3.5.17 to 3.5.26
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 3.5.17-26
Unproofread scanNot analysed yet
LXVI, 1). Sed idcirco hæc omnia sancta Trinitas in baptismo Domini congessit, ut sciret unusquisque nostrum, quid muneris in scri Baptismatis mysterio suscipit. Tunc enim Spiritum sanctum quisque peccatorum sordibus ablutus accipit, et a Deo Patre prolitcri filius adoptionis gratia incipit, et tunc sibi regni soelorum januam aperiri, et civern coelestis patriæ Angelorum sanctorum consors intelligi. Quamvis vero corporali specie Spiritus sanctus super Dominum descendere dicitur, non tamen de avibus sumpsisse columbam, sed ex aere, minime dubitatur. Nequaquam enim ex avibus Spiritum sanctum necesse fuit corpus assumere, dum avcs sibi connexae statutam (a) in nullo transgressæ suut legem naturæ: sed si in ahquo transirederentur, in hoc tantum meriti non haberent, utpote nec aeterna, nec rationabilis creatura, ut a Spiritu assumptione carnis a delicti vindicta solveretur. Sed quod Filii persona corpore carnis humanæ inducbatur, conveniens erat ut Spiritus sancti persona per corporalem speciem super eum descenderct, et Patris vox corporalis de nube per aerem corporis auribus audiretur. Præterea quoque idcirco in nube et columbae imagine Pater ct Spiritus sanctus ad baptismum veniunt, quoniam aquaticæ naturæ res illæ aliquid habuerint. Dum enim in terra Filius ad baptismi mysterium aquæ creaturam elegisset, necesse fuit ut et Pater per aquaticam nubem intonaret, elSpirilus sanctus illud corpus, quod de aqua in principio factum est (Gen. i, 20), ex illa nube acceptum simul aret, ut sic. tota Trinitas camdem voluntatem, sicut habet, ostenderet.