# De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 3.6

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, Book 3, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/3.6

Cum ergo de aqua Dominus Jesus baptizatus, confestim ascendit, ut diabolo daret occasionem tentandi, avia deserti pctivit, ubi et quadraginta dies, et totidem noctes nullo humani pastus suffragio fultus jejunavit. Ibique per tria tentatus, in quibus primus homo seductus et, tentantem Satanam tribus responsionibus vicit (Matth. IV, In diaboli tribus propositionibus tota iniquitas: in Christi vero tribus responsionibus, quibus diabolus repugnatur, tota justitia fuit Cum inimicus damnatur et vincitur, et humano generi libertas et redemptio præparatur. In hoc namque Satanas dum se supra auctorem I elevare voluit, qui sub eo illuc usque fuerat, id est, homo per Domin! vicloris auxilium ultra ipsum excrevit. Et dum illum qui ab omni impedimento liber I fuerat, alligare tentabat, interim vinctus ille, quem ipse tenebat in carcere, quibus tenebatur vincula deponit. Et dum contra se fortiorem repugnare nititur, interim ipse qui erat infirmior, adversus cum roboratur. Et cum qui huc usque de coelo tantum in terram ejectus frICat, terrore a etiam de terra ad inferna eum migrare Dominus jubebat. Quadraginta dierum inediam Domini incarnatio sustinere sine vitae periculo poterat: quoniam sormo dominicus, qui Moysen per aera quadraginta dicbus bis renovaverat, hic Christi artus et nervos intus irrigabat. Quare igitnr consummatis quadraginta diebus et quadraginta noctibus esurire Dominus Jesus describitur, cum Moyses ct Elias tanti temporis per jejunium famem pati non memorantur (Exod. XXIV, 18, et XXXIV, is; III Reg. XIX, 8)? Famem vcro et laborem Redemptor noster consummato tanto dierum numero sustinet, quatenus et tentatori occasionem tentandi inferret, et nosceretur quam veram humanæ; carnis substantiam gestaret. Unde nec extra huma- Dum opus et in hoc jejunio aliquid egit novi, dum temporis quod prius homines jejunaverunt, spatium non excessit.

---

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa050a/stoa0040.stoa050a.opp-lat1.xml.
