# De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 3.8

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, Book 3, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mirabilis-sacrae-scripturae-libri-tres/3.8

Dominus dN terra discipulos petens, necesse Irabuit in undis ambulare. Causa hujus Petri fides fuit, id est, ne si solus Christus id egisset, veritatem carnis dubiam relinqueret. Dum autem Petrus filius viri et mulieris hoc faceret, per imperantis Christi auxilium, nullam de carne Virginis filii dubitationem admittit ( Matth. XIV, 26, 29). Sed quæri potest, utrum Domini ct Petri corporum levigata natura, ut illa aqua sustineret, an aquæ substantia solidata est, ut corpora humana fulcire posset? Quamvis crgo utrumque hoc fieret, non contra naturam, Domino præcipiente, esset, si aut aquam solidaret, ant humanam Domini jussio carnem levigaret; ut militantes in Seylharum oris, ut antiqui ferunt. et super æquorum nuiibus (n) proludanL, natandi arte qnoque imbuti, merso medio in profunda vix subeunt. Hominibus ergo illud valentibus, quid mirum si Domino imperante caro levigaretur? præsertim cuti resurrectionis corpora in tantum levigabuntur, ut non solum crassa aqua, sed etiam nubibus et acre sustineantur, ut Apostolus ait, Rapiemur ad occurrendum Christo in aera (I Thess. IV, IU). Aliter si aquæ naturam solidatam esse quisquam elegerit., quoniam aqua terrenam habet crassitudinem, ut cum se gelu perstrinxerit, in duriorem qu im terrae.ipsius soliditatem, rigeat, et multitudinem sufferre valeat, et postea calida aura resolvat. Vel certe, si liquidas undas non perstrinxerit natura, quæ aquis inserta est, ligna quamvis grandia, et humana, et cæterorum animalium corpora, et naves liburnicas supernatantes sustinere oonsucscit. Illa soliditas Domino imperante fa. cta, nec mirum si etiam Petrum diffidentem uon sustinet, cum infideles Domino volente etiam terra nou sustentabat, ut Dathan et Abiron (Num. xvi, 51 ).

---

Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa050a/stoa0040.stoa050a.opp-lat1.xml.
