# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.1.1

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.1.1

I. In aliis libris satis opinor egisse nos quemadmodum Manielneorum invectionibus, quibus in Legem, quod Velus Testamentum vocatur, imperite atque impie feruntur, seseque inter imperitorum plausus, inani jactatione ventilant, possimus occurrere: quod breviter ctiam hic commemorari a me pote. Quis enim mediocriter sanus non facile intelligat, Scripturarum expositionem ab iis petendam esse, qui earum doctores se esse profitentur; fierique posse, imo id semper accidere, ut multa indoctis videantur absurda, quae cum a doctioribus exponuntur, eo laudanda videantur, et eo accipiantur aperta dulcius, quo clausa difficilius aperiebantur? Hoc fere in sanctis Veleris Testamenti libris evenit, si modo ille qui eis offenditur, doctorem potius eorum pium, quam impium laceratorem requirat, priusque studio quae. rentis, quam temeritate reprehendentis imbuatur. Nec, si ea discere cupiens, in aliquos forte inciderit vel episcopos vel presbyteros, vel cujuscemodi Ecclesiae catholicae antistites ct ministros, qui aut passim caveant nudare mysteria, aut contenti simplici fide, altiora cognoscere non curarint, desperet ibi scientiam esse veritatis, ubi neque omnes a quibus quæritur docere possunt, neque omnes qui quærunt discere digni sunt. Et diligentia igitur et pietas adhibenda est: allero fiet ut scientes inveniamus; altero, ut scire mereamur.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
