# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.1.2

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.1.2

i. Sed quoniam duae maxime sunt illecebrae Manichaeorum, quibus decipiuntur incauti, ut eos velint habere doctores; una, cum Scripturas reprehendunt, vel quas male intelligunt vel quas male intelligi volunt; altera, cum vitæ castae et memorabilis cunt!nentiæ imaginem praferunl: hic liber congruentem catholic:e disciplinæ sententiam nostram de vita et moribus continebit, in quo fortasse intelligetur et quam sit facile simulare, et quam diflicile habere virtulem. Ello. sane modum tenebo, si potero, ut neque in illorum morbos, qui mihi sunt notissimi, tam graviler invehar, quam illi in ea quae ignorant; sanari enim eos potius, si fieri potest, quam oppugnari volo. Et ca de Scripturis assumam testimonia, quibus cos necesse sit credere, de Novo scilicet Testamento, de quo tamen nihil proferam eorum quas solent immissa esse dicere, cum magnis angustiis coarctantur; sed ea dicam, quæ et approbare et laudare coguntur. Nec omnino ullam relinquam testem sententiam productam de apostolica disciplina, cui non de Veteri Testamento similem comparem; ut si evigilare tandem, deposita pertinacia somniorum suorum, et in christianæ fidei lucem aspirare valuerint v animadvertant et qnam non sit christiana vita quam ostentant, et quam sit Christi Scriptura quam lacerant.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
