# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.10.16.1-19

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, 1.10.16.1 to 1.10.16.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.10.16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.10.16.1

An illud dicis, concedere te quidem Deum esse diligendum, sed non illum Deum quem colunt ii qui Testamenti Veteris auctoritatem recipiunt? Non ergo Illum Deum colendum esse dicitis, qui fecit caelum et terram. Iste namque per omnes partes illorum voluminum prædicatur: vos autem fatemini universum istum mundum, qui nomine caeli et terrae significatur, babere auctorem et fabricatorem Deum, et Deum bonum. Cum exceptione quippe vobiscum loquendum est, quando Deus nominatur. Duos enim deos, unum bonum, alterum malum esse perhibetis. Quod si diritis colere vos et colendum arbitrari Deum a quo factus est mundus, non tamen eum esse quem Veleris Testamenti commendat auctoritas; impudenter facitis, qni alienum animum atque sententiam quam bene atque utiliter acceperimus, male interpretari cortamini, frustra omnino. Neque enim vestræ stultae atque impiæ disputationes ullo modo cum piorum doctissimorumque bominum sermonibus, per quos hi Ecclesia catholica Scripturae illae volentibus dignisque aperiuntur, comparari queunt. Longe prorsus aliter quam putatis Lex et Prophetae intelliguntur a nobis. Desinite errare; non colimus poenitentem Deum, non invidum, non indigum, non crudelem, non quaerentem de bominum vel pecorum sanguine voluptatem, non cui flagitia et scelera placeant, non possessionem suam terrae quadam particula terminantem. In has enim atque hujusmodi nugas graviter copioseque invehi soletis. Quare nos invectio vestra non tangit; sed aniles quasdam, vel etiam pueriles opiniones, eo inepttore, quo vehementiore oratione oervellitis. Qua quisquis movetur et ad vos transit, non Ecclesise nostrae damnat disciplinam, sed eam se ignorare demonstrat. i7. Quamobrem si quid humani corde geritis, si curae vobis vosmetipsi estis, quaerite potius diligenter et pie quomodo ilia dicantur. Quaerite, miseri: nam talem fidem, qua Deo inconveniens aliquid creditur, nos vehementius et uberius accusamus; nam et in illis quas dicta sunt, cuin sic intelligentur ut littera sonat, et simplicitatem corrigimus, et pertinaciam deridemus.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
