Latin
Book 1, Chapter 12
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.12.20
Unproofread scanNot analysed yet
Non, inquit, separat alia creatura. O altissimorum mysteriorum virum! Non fuit contentus dicere, crcatura; sed, alia, inquit, creatura, admonens etiam idipsum quo diligimus Deum, et quo inhaeremus Deo, id est animum atque mentem creaturam esse. Alia ergo creatura corpus est: et si animus res quædam est intelligibilis, id est quae tantum intelligendo innotescit, alia creatura est omne sensibile, id est quod per oculos, vel aures, vel olfactum, vel gustum, vel tactum, quasi quamdam notitiam sui praebet; atque id deterius sit necesse est, quam quod intelligentia sola capilur. Ergo cum etiam Deus dignis animis notus non nisi per intelligentiam possit esse, cum tamen sit ipsa qua intelligitur mente præstantior; quippe qui creator ejus atque auctor est; verendum crat ne animus humanus, eo quod inter invisibilia et intelligibilia numeratur, ejusdem se naturae arbitraretur esse, cujus est ipse qui creavit; et sic ab eo superbia decideret, cui charitate jungendus est. Fit enim Deo similis quantum datum est, dum illustrandum illi atque illumi-* nandum se subjicit. Et si maxime ei propinquat subjectione ista qua similis fit, longe ab eo fiat necesse est audacia qua vult esse similior. Ipsa est qua I Iegibus Dei obtemperare detrectat, dum suae potestatis esse cupit ut Deus est.