Latin
Book 1, Chapter 13
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.13.22
Unproofread scanNot analysed yet
Dicat nobis idem Paulus, quis iste sit Christus Jesus Dominus noster: Vocalis, inquit, prædicamus Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I,; i, 24 ). Quid? ipse Christus nonne inquit, Ego sum Veritas? Si ergo qua rimus quid sit bene vivere, id cst ad beatitudinem bcne vivendo tendere, id erit prorecto amare Virlulcm, amare Sapientiam, amare Veritatem, ct amare ex toto corde, el ex tota anima, ct dx tota mente; Virtutem qua; inviolabilis et invicta est, Sapientiam cui stultitia non succedit, Veritatem quæ converti atque aliter quam semper est sese hahere non novit. Per hanc ipse cernitur Pater; dictum est cnim: Nemo venit ad Patrem, nisi per mc (Joan. xiv, 6). Huic haremus per sanctificationem. Sanctificati enim plena et integra charitate flagramus, qua sola efficitur ut a Deo non avertamur, eique potius quam huic mundo conformemur: Prædestinavit enim, ut ait idem Apostolus, conformes nos ficri imaginis Filii ejus (Rom. vIm, 29).