# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.16.27.17-36

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, 1.16.27.17 to 1.16.27.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.16.27.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.16.27.17

is. Haec fortasse quispiam non de Filio Dei dicta esse arbitretur. Quid ergo aliud ostendit quod dictum est, Generositatem magnificat, contubernium habens Dei? (Sap. VIII, 3). An vero generositas solet significare aliud quam parentes? Contubernium vero nonne cum ipso patre aequalitatem clamat atque asserit? Deinde, cum Paulus dicat Filium Dei esse Dei Sapientiam (I Cor. i, 24); et ipse Dominus, Nemo nobit Patrem, nisi unigenitus Filius (Matth. xi, 27), quid potuit a propheta congruentius dici, quam illud quod dictum est, Et tecum Sapientia quæ novil opera tua, quæ adfuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid placiturum esset oculis tuis? (Sap. IX, 9.) Quod autem Christus est veritas, quod idem ostenditur cum splendor Patris nuncupatur (Hebr. I, 3); non est enim quidquam in circuitu solis, nisi splendor ipse quem gignit I: quid ergo potuit apertius et clarius ex Vetere Testamento huic sententiæ consonare, quam illud quod dictum est, Veritas tua in circuitu tuo? (Psal. LXXXVIII, 9.) Postremo dicit ipsa Sapientia in Evangelio, Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. xiv, 6): dicit propheta, Sensum tuum ergo quis scit, nisi tu dcderis sapientiam? et paulo' post, Et quat tibi placent, didicerunt homines, et per sapientiam sanati sunt (Sap. ix, 17-19).

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
