Latin
Book 1, Chapter 16
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.16.29
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit Paulus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5): dicit propheta, Sanctus enim Spiritus disciplinæ effugiet dolum (Sap. I, 5). Ubi cnim dolus, charitas nulla est. Dicit Paulus, Conformes fieri nos imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29): dicit propheta, Signatum eat super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. iv, 7). . Ostendit Paulus Deam esse Spiritum sanctum, et ideo non esse creaturam:dicit propheta, Et miseris. Spiritum sanctum de altissimis (Sap. IX, 47). Solus enim Deus altissimus, quo nihil est altius. Oatendit Paulus Trinitatem istam unum Deum esse, cum dicit, Ipsi gloria (Rom. XI, 36): dicitur in Vetcri Testamento, Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4).