# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.17.31

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.17.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.17.31

Quare vobiscum modo sic agendum est, non ut ea jam intelligatis, quod fieri non potest; sed ut intelligere aliquando cupiatis. Facit enim hoc simplex et pura charitas Dei, quæ maxitne spectatur in moribus, de qua multa jam diximus: quae inspirata Spiritu sancto perducit ad Filium, id est, ad Sapientiam Dei, per quam Pater ipse cognoscitur. Nam si sapientia et veritas non toMis animi viribus concupiscatur, inveniri nullo pacto potest. At si tila quæratur, ut dignum est, subtrahere sese atque abscondere a suis dilectoribus non potest. Hinc cst illud, quod in ore habere eliam vos soletis, quod ait: Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Nil est occultum, quod non rerelabitur (Id. x, 26). Amore petitur, ainore quæritur, amore pulsatur, amore revelatur, amore denique in eo quod revelatum fuerit permanetur. Ab hoc amore sapientiæ diligentiaque quærendi, non deterremur Veteri Testamento, quod semper mendacissimc dicilis, sed ad hæc vehementissime concitamur.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
