# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.17.32

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.17.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.17.32

Audite itaque aliquando, et advertite, quæso, sine pertinacia quid per prophetam dicatur: Clara est, inquit, et quæ nunquam marcescat sapientia, et facile videTur ab iis qui diligunt illam, et invenitur ab iia qui quaerunt illam: præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se ostendat. Qui vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam inveniet foribus suis Cogilarc cnim de illa, sensus cat consummatus; et qui vigilaverit propter illam, cito erit securus: quia dignes seipsa circuit quœrens, et in viis ostendit scillis hilariterf et omni providentia occurrit illis. Initium enim illius verissimum disciplinæ concupiscentia est. Cura crgo disciplinæ dilectio est; et dilectio custoditio legum illius est: custoditio autem legum, confirmatio incorruptionis est incorruptio autem facit proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum (Sap. VI, 13-21). Itane tandem adhuc adversum ista latrabitis? Nonne ita posita et nondum intellecta, cuivis significant altum se quiddam et ineffabile continere? uti. nam possetis intelligere quae dicta sunt! Confestim abjicerctis omnesineptias fabellarum, et vanissimas imaginationes corporum, tutosque vos magna alacritate, sincero amore, firmissima fide, sanctissimo Ecclesiæ catholicæ gremio conderetis.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
