# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.19

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, CAPUT XI.-Deu. unice diligendus; ideoque summum hominis bonum. Deo nil melius; …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.19

Sed singula breviter attendamus. Nemo nos inde separat, minando mortem. Id ipsum enim quo dii igimus Deum t, mori non potest, nisi dum non diligit Deum; cum mors ipsa sit non diligere Deum, quod nihil est aliud quam ei quidquam in diligendo atque sequendo præponere. Nemo inde separat pollicendo vilam: nemo enim ab ipso fonte separat poliicendo aquam. Non separat angelus: non enim est angelus, cum inhæremus Deo, nostra mente potentior. Non separat virtus: Ham si virtus hic illa nominata est, quæ aliquam potestatem in hoc mundo habet, toto mundo cet omnino sublimior mens inhærens Deo. Sin virtus illa dicta est, qua: ipsius animi nostri rectissima affectio est: si in alio est, favet ut conjungamur Deo; si iti nobis est, ipsa conjungit. Non separant instantes molestiae: hoc enim leviores cas sentimus, quo ei unde nos scparare moliuntur, arctius inhæremus. Non separat promissio futurorum: nam et quidquid boni futurum est, certius promittit Deus; et nihil est ipso Deo melius, qui jam profecto bene sibi inhærentibus praesens est. Non separat altitudo neque profundum: etenim si h:ec verba scientiæ forte altitudinem vel profundum significant, non cro curiosus, ne scjungar a Deo; nec cujusquam doctrina me ab eo separat, ut quasi depellat errorem, a quo nemo prorsus nisi separatus erraret. Si vero altitudine et profundo superna et inferna hujus mundi significantur, quis mihi cœlum polliceatur, ut a cœli fabricatore sejungar? Aut quis terreat infernus, ut Deum deseram, quem si nunquam deseruissem, inferna nescirem? Postremo, quis me locus ab ejus cbaritate divellet, qui non ubique totus esset, si ullo contineretur loco?

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
