Latin
Book 1, Chapter 2
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Unde igitur exondiar? ab auctoritate, an a ratione? Naturæ quidem ordo ita se habet, ut cum aliquid discimus, rationem præcedat auctoritas. Nam infinna ratio vidcri potest, quæ cum reddita fuerit, auctoritatem postea, per quam firmetur, assumit. Sed quia caligantes hominum mentes consuetudine tenehrarum, quibus in nocte peccatorum vitiorumque velantur, perspicuitati sinceritatique rationis aspectum idoneum intendere nequeunt; saluberrime comparatum cst, ut rn lucem vcritntis aciem titunantem veluti ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. Sed quoniam cum iis nobis res est, qui omnia contra ordinem et sentiunt, et loquuntur, et gerunt, nibilque aliud maxime dicunt, nisi rationem prius esse reddendam, morcm illis gcrain; quod fateor in disputando vitiosum esse, suscipiam. Delectat enim me imitari, quantum valeo, mansuetudinem Domini mei Jesu Christi, qui etiam ipsius mortis malo, quo nos exuere vellIt, indutus est.