Latin
Book 1, Chapter 20
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.20.37
Unproofread scanNot analysed yet
illecebrae autem corporis sitæ sunt in his omnihas quæ corporcus sensus attingit, quæ a nonnullis etiam sensibilia nominantur: in quibus maxime lux ista vulgaris excellit, quia et in ipsis sensibus nostris, quibus anima per corpus utitur, nihil est oculis pratferendum; et ideo in Scripturis sanctis, visibilium nomine sensibilia cuncta significantur 1. Itaque in Novo Testamento sic ab istorum amore prohibemur: Non respicientes, inquit, quæ videntur, sed quos non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna (II Cor. IV, 18). Ex quo intelligi potest, quam christiani non sint qui solcm et lunam non modo diligendos, sed etiam colendos putant. Quid enim videmus, si solem et lunam non videmus? Vetiti autem sumus converti ad ea quae videntur. Non sunt igitur etiam ista diligenda ei qui amorem illum incorruptum Dco cogitat exhibcre. Sed erit milii alius locus quo de istis diligentius requirctur. Non cnim nunc de fide, sed de vita dicerc institui, per qnam meremur scire quod credimus. Amandus igitur solus Deus est: omnis vcro iste mundus, id est, omnia ensibilia contemnenda; utendum autcm his ad hujus vitæ necessitatem.