Latin
Book 1, Chapter 21
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.21.39
Unproofread scanNot analysed yet
Huic ergo auctoritati Novi Testamenti, qua jubemur nihil mundi hujus diligere (I Joan. II, 15), illa maxime sententia qua dictum ea, Nolite conformari huic mundo (Rom. xu, 2): simul cnim demonstrandum est ei rei qucmquc conformari qnam diligit: huic ergo auctoritati, si de Veteri Testamento quaeram quid comparem, plura quidem invenio: sed unus Salomonis liber, Ecclesiastes qui dicilur, copiosissime in summum contemptum omnia ista perducit. Incipit enim sic: Vanitas vanitantium (a), dixit Ecclesiastes, vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quæ abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole? (Eccle. 1, 2, 3,) Haec verba omnia si attendantur, si perpendantur, si discutiantur, multa inveniuntur pernecessaria iis qui hunc mundum fugere, et refugere iii Deum desiderant: sed longum est, et alio festinat oratio. Tali tamen principio constituto, exsequitur omnia, vanitantes esse eos qui rebus hujusmodi falluntur; idipsum autem quo falluntur vanitatem vocans, non quod Deus ista non creaverit, scd quia subjicere se homines volunt iis rebus per peccata, quæ illis per recte f. . cta divina lege subjectæ sunt. Quid cst cnim aliud, falsis bonis illudi atque decipi, quam teipso inferiora, miranda et appetenda arbitrari? Habet igitur vir temperans in hujuscemodi rebus mortalibus et fluentibus, vitæ regulam utroque Testamento firmatam; ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet, sed ad vitæ hujus atque officiorum necessitatem quantum sat est, usurpet, utentis modestia, non amantis affectu. Hæc dicta sint de temperantia, pro rerum magnitudine breviter; pro instituto tamen opere fortasse copiosius qnam oportebat.