Latin
Book 1, Chapter 28
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.28.55
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem attinet ad disciplinam, per quam ipsi animo sanitas instauratur, quæ si absit, nihil ad depellendas miserias salus illa corporis valet, difficillima omnino res est. Atque ut in corpore dicebamus aliud esse morbos et vulnera curare, quod pauci Icomines bcne fecere possunt; aliud autem famem sitimque sopire, et caetera in quibus subvenire hominem homini vulgo passimque conceditur: sic in animo sunt quædam, in quibus excellentia illa ct rara magisteria nun admodum desiderantur; ut cum hortamur ct nionemus, ut hæc ipsa indigentibus exhibeantur qu:c corpori exhibenda esse diximus. Cum enim hæc facimus, ope corpori; cum autem docemus ut fiant, disciplina animo subvenimus. Sunt vero alia, quibus mu! timodi variique morbi animorum, magna quadam et prorsus ineffabili ratione sanantur: quæ medicina nisi diviuitus populis mitteretur, nulla spe, salutis esset, tam immoderata progressione peccantibus; quanquam et illa corporis, si altius rerum originem repetas, non invemtur unde ad homines manare potuerit, nisi a Deo, cui rerum onmium status salusque tribucenda est.