# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.28.56

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.28.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.28.56

Hæc tamen disciplina de qua nunc agimus, quac animi medicina est, quantum Scripturis ipsis divinis tolligi licet, in duo distribuitur; coercitioncm, et instructionem. Cocreitio limorc, instructio vcro amere perficitur, ejus dieo cui per disciplinam subvenitur: nam qui subvenit, nihil horum duorum habet, nis: amare. In his duobus Deus ipse, cujus bonitate atque clementia fit omnino ut aliquid. simus, duobus Testamentis, Vetere et Novo, disciplinæ nobis regulam dedit. Quanquam enim utrumque in utroque sit, prævalet tamen in Vetere timor, amor in Novo:: quae ibi servitus I, hic libertas ab Apostolis praedicatur. De quorum Testamentorum admirabili quodam ordine divinoque concentu, lungissimum est dicere, et multi religiosi doctique dixcrunt. Multos libros res ista flagitat, ut pro mcrito, quantum ab homine potest, explicari et prædicari queat. Qui ergo diligit proximum, agit quantum potest ut salvus corpore salvusque animo sit: sed cura corporis ad sanitatem animi referenda est. Agit ergo his gradibus, quod ad animum pertinet, ut primo timeat, deinde diligat Deum. Ili mores sunt optimi, pcr quos nobis eLiam ipsa provenit, ad quam omni studio rapimur, agnitio veritatis.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
