Latin
Book 1, Chapter 28
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.28.58
Unproofread scanNot analysed yet
An illud dicturi sunt, non esse consequcns ut omnia ibi bona sint, ubi hæc invenire potuimus? nam hoc solent dicere. Cui ego tergiversationi quid respondeam, et quemadmodum occurram, non facile video. Discutiamne verba singula Veteris Testamenti, ut in his summam cum Evangelio esse concordiam pervicacibus indoctisque demonstrem? Sed quando istud erit? quando aut ego sufficiam, aut ipsi patientur? Quid ergo faciam? Deseramne causam, et eos in sententia quamvis improba et falsa, tamen difficili ad dissolvendum delitescere sinam? Non faciam: aderit fJe proximo Deos ipse, cujus illa præcepta sunt; nee me In tantis angustiis inopcm ac desertam esse patictur.