# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.29.64

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.29.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.29.64

Jam vero cum hæc humana dilectio inhærentem uberibus tuis nutriverit, et roboraverit animum, sequendo Deo factum idoneum; ubi ejus majestas ex tanta parte quanta homini, dum terræ hujns inhabitator est, sufficit, aperire se cœperit; tantus charitatis ardor innascitur, et tantum divini amoris consurgit incendium, ut evustis omnibus vitiis, ei huminc purgato atque sanctificato, salis appareat quam divinc dictum sit: Ego sum ignis consumens (Deut. IV, 24) (a): et, Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII, 49). Quæ duæ voces unius Dei in duobus Testamentis signatæ, sanctificationem animæ concordi attestatione declarant, ut fiat aliquando illud quod item in Novam Scripturam de Veteri assumptum est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua (ICor. XV, 54, 55)? Quod unum ist hæretici intelligere si valerent, nusquam profecto Deum nisi apud te atque in tuo gremio, minime superbi et bene pacati venerarentur. Merito apud te divina præcepta late diffuseque servantur. Merito apud te bene intelligitur, quam sit gravius cognita, quam incognita lege peccare. Aculeus enim mortis peccatum, virtus autem peccati lex (Ibid. 55), qua gravius feriat 2 cl interimat contempti præcepti conscientia. Merito apud te visum est, quam sir sub lege opcratio vana, cum libido animum vastat, et cohibetur pœnæ metu, non amore virtutis obruitur. Mer;to tibi lam multi hospitales, multi ofHciosi, multi misericordes, multi ducti, multi casti, multi sancti, multi i usque adco Dci autore flagrantes, ut cus in summa continentia atquc mundi hujus incredibili contemptu etiam solitudo delectet.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
