Latin
Book 1, Chapter 31
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.31.65
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est, quæso, quod vident qui non possunt hominem nun diligcre, et tamcn possunt hominem non videre? Profecto illud, quidquid ost, præstantius est rebus hurnanis, cujus contemplatione potest homo sinc homine vivere. Jam cnim accipite, Manichæi, perfectorum Christianorum, quibus summa castitas, non laudanda tautum, sed ctiam capessenda visa est, mores et continentiam singularem; ne vos impullentcr jactare apud animos imperitorum, quasi difficillima rerutn abstinentia, si quid in vobis pudoris est, nudeatis. Nec ea dicam quæ vos ignoratis, sed quæ nobis occultatis. Quis enim nescit summæ continentiæ hominum christianorum multitudincm per totum orbem in dies magis magisque diffundi, et in Oriente maxime atque Ægyplo, quod vos nullo modo potest latere? G6. Nihil de iis dicam quos paulo. ante conuncmoravi, qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, pane solo, qui eis per certa intervalla temporum aOertur, et aqua contenti, desertissimas terras incolunt; perfruentes culloquio Dei, cui purls menubus inhaeserunt, et ejus pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae nisi sanctorum intellectu percipi non potest. Nibil, inquam. de bis loquar: videntur enim uonnullis res humanas plus quam oporteret deseruisse, non intelligentibus quantum nobis eorum animus in orationibus prosit, et vita ad exemplum, quorum corpora videre non sinimur. Sed hinc disputare longum et supervacaneum puto: nam hoc tum excellens fastigium sanctitatis, cui non sua sponte mirandum ct honorandum videtur, oratione nostra videri qui potest? Tantum isti admonendi sunt, qui sese inaniter jaclanl, in tantum processisse temperantiam et continentiam sanctissimorum catholicæ fidei christianorum, lit restringenda nonnullis, et quasi ad humanos fines revocanda videatur: usque adeo supra homines illorum animos evasisse, ab iis etiam quibus id displicCI, judicatur.