# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.32.69

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.32.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.32.69

Neque tamen ita sese anguste habent Ecclesiæ catholicæ morTes optimi, ut eorum tantum vita, quos commemoravi, arbitrer esse laudandos. Quam cnim multos episcopos optimos viros, sanctissimosque cognovi, quam multos presbyteros, quam multos diaconos, et cujuscemodi ministros divinorum Sacramentorum, quorum virtus eo. mihi mirabilior et majore praedicatione dignior vidctur, quo difficitins est eam in. multiplici hominnm genere, et in ista vita turbulentiore servare! Non cnim sanatis magis quam sanandis hominibus præsunt. Perpetienda sent vitia multitudinis ut curentur, ct prins toleranda quam scdaoda est pestilentia. Difficillimum est hic tenere optimum vitæ modum, et animum pacatum atque tranquillum. Quippe, ut breviter explicem, hi agunt ubi vivere discitur, illi ubi vivitur.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
