# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.33.70.23-39

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, 1.33.70.23 to 1.33.70.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.33.70.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.33.70.23

Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, olus, inquit, manducet. Qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicct; Deus enim illum assumit. Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo Domino stat aut cadit; stabit autem; potens eat enim Deus statuere cum. Et paulo post: Qui manducat, Domino manducat, et gratias agit Deo: et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Et item in consequentibus: Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non ergo amplius judicemus iniicem; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Potuitne magis ostendcre, non in ipsis rcbus quibus vescimur, sed in animo esse vim quamdam, quoe ad eum valeat maculandum; et propterea iis etiam qui ad haec coalemnenda sunt idonei, certoque sciunt uon se pollui, si quid ciborum sine turpi cupiditate altitudine mentis assumpserint, charitatem tamen esse intuendam? Vide quid sequatur: Nam si propter escam frater tuus contr istatur, jam non secundum charitatem ambulas (Rom. xiv, 2-21).

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
